MANASSE sive MANASSES

MANASSE sive MANASSES
MANASSE, sive MANASSES
primogenitus Iosephi, undecimi filii Iacob, ex Rachel uxore, natus in terra Aegypti ex Aseneth, filia Putipharis, sacerdotis Heliopoleos, atque una cum fratre suo Ephraim, ab avo suo Patriarcha Iacob, in numerum et hereditatem filiorum Israel fuit adoptatus, in cuius tribu iuxta benedictionem Iacob, semen Abrahae in Aegypto usque adeo auctum est, ut in Israelitica ad montem Sinai recensione, ex ipsius duntaxat familia virorum numerus, qui armis uti valebant, ad triginta duo milia et ducentos ascenderit. Hic tribum divisam habuit, cuius dimidia pars, cum virorum pecorumque numerô abundaret, una cum tribubus Gad et Ruben a duce Moyse trans iordanem possessionem sibi dari petiit. Cui Moyses, eâ lege, ut ceteris tribubus in expugnatione terrae promissionis opem ferrent, morem gessit, eique dim idiam partem terrae Galaad, universamque ditionem Og regis Balan, quae in longitudine a Manaim urbe, torrenti Iaboc adiacente, usque Baalher mon et confinia Damasci: latitudine vero a Galaad, Seir et Hermon montibus usque mare Galilaeae et Iordanem extendebatur, pro hereditatis sorte concessit. Et haec ad Aquilonem tendebat; Altera pars, cum Tribu Ephraim medium obtinebat totius Iudaeae cis Iordanem. Hesych.: Μανασσῆς, ἐπιλανθανόμενος.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”